- CLYPEUS
- CLYPEUSCasaubono ad Trebellium, in Divo Claudio, c. 3. duo significat, scutum sive ἀπίδα et imaginem: Prima, inquit, inventio fuit ad necessitatem, ut corpus defenderet; dein accessit decoris et elegantiae studium, coeperuntque pingiscuta: inde nominis huius diversa notio, ut Plinius censet, l. 35. c. 3. At Grammaticis hîc libuit esse subtilibus, clipeum enim scripsêre ἀπίδα, clypeum vero imaginem, etc. Imo huiusmodi imaginum clypeos, ὅπλα etiam Graecis autiquissimis dicta esse, ὅπλον autem est clypeus, notat Salmasius. Sic enim Latini veteres etiam arma proprie scuta appellârunt: quemadmodum ςθώρακα χάλκεον, h. e. clypeum aeneum, Timomacho a Thebanis, virtutis ergo, positum ὅπλον Thebanis vocatum esse, legimus apud Scholiastem Pinari, ad Isthmionicas. Hinc notum est, unde Latini didicerint vocare clypeos, imagines thorace tenus depictas: nam ὅπλον, ut dictum, clypeus est; idem autem Lacedaemoniis erat ςθώραξ, quod Thebanis ὅθλον. Clypeos vero istos imaginum, seu imagines clypeatas, Graeci δίοκους etiam vocârunt, propter clypeorum discorumque similitudinem. Quâ factum, ut Vitellius patinam illam suam ingentem, Clypeum Minervae, appellârit etc. Vide infra in voce Cyclus, item Discus et Thoracida. Uti autem Timomacho aereus, sic Claudio II. post mortem Clypeus aureus ---- in Romana Curia Senatus iudiciô collocatus est ---- expressa thorace vultus eius imago. Hadrianoquoque Antoninus Pius Clypeum magnisicentissimum posuit, apud Iulium Capitolin. c. 5. Sed hac de vocis notione quoque infra in Strongyle. Priore vero sensu Clypeus, cum umbone, parma, scuto, res eadem, nisi quod formâ differrent: Diversanamque Clypeorum genera. Isidoro tamen Clypeus, scurum maius est, Origin. l. 18. c. 12. sed cum inde, quod clepet, h. e. celet corpus, dictum ait, suaviter fallitur. Ex Graeco κύκλος, quâ ratione potius originem eius Salmasius arcessat, diximus supra, in voce Clupea. De inventore eorum quaedam habet Plin. l. 7. c. 56. Magnitudo Heroicis inprimis remporibus tanta, uttotum corpus regerent. Unde clypeis fixis defensos remiges, sicque picturâ repraesentatas naves videmus. Quo facit illud Statii, Theb. l. 5. v. 382.Illi quippe simul bello pelagoque laborantPars clypeis munire ratem. -----Sed et Romani talibus usi. Egesippi Scriptor, l. 3. c. 24. Progredimur in bellum muniti undique. Tegitur galeâcaput, loricâ pectus, totumque clypeô corpus. Imo et ratem seu navem clypeis munitam, habet Val. Flaccus, l. 3. v. 27.------ postquam AEmoniam, tantae non immemor irae,Aerisono de monte ratem, praefixaque RegumScuto videt. -----Vide quoque infra, voce Pavisarii. Fortibus ii viris picti erant, inertibus ac tyronibus puri. UndeVirg. l. 9. Aen. v. 548.----- ----- Parmaque inglorius albâ.Et de Camilla tyrocinia ponente, l. 11. Aen. v. 711.----- ----- Puraque interrita parmâ.Contra de viro forti ac bellicoso Capaveo, Stat. l. 10. Theb. v. 929.Et clypei niger umbo cadit. ------Solebant vero in Clypeis eorum, quorum effent, vel etiam Avorum, imagines quoque effingi: Inprimis autem magnificis suis factis illos exornasse Veteres, constat. Nemesin, in clypeo pictam, gessit Polynices, auctore eôd. l. 1. Theb. v. 445.----- ----- ----- ----- Nam vosHaud humiles tanta ira decet, generisque superbiMagna per effusum clarescunt signa cruorem.Unde superbiam eius apud Aeschylum exagitat Eteocles, et inde iracundiâ motus singulare cum eo ertamen concipit. Hinc hodieque mos, ab alta antiquitate oriundus, terribiles facies clypeis praeferendi servatur. Sed et cum nondum cohorrtibus signa vel vexilla essent, clypeis Ducum notae quaedam infcribebantur, uti ex Aeschylo docet Barthius ad Statium, Theb. l. 4. v. 803. Aquilas plerumque in iis pictas, Ulyssem vero delphinum habuisse dicemus infra, ubi de eo. Porro Templis figebantur Heroum clypei, ad perpetuam rerum gestarum memoriam, etiam verustissimis moribus. Ioseph. fine l. 6. Αῤχαιολ. Α᾿ποτέμνουσιν αὐτῶν τας χεφαλὰς, καὶ τας μὲν πανοπλίας αὐτῶν ἀνέθηκαν εἰς τὸ Α᾿ςτάρτειον ἱερὸν, τὰ δὲ σώματα ἀνεςταύρωσαν, ex l. 1. Sam. c. 31. v. 10. Horat. Carm. l. 1. Od. 28. v. 9.----- ----- ----- ----- habentqueTartara Panthoiden iterum OrcoDemissum, quamvis Clypeo Troiana refixoTempora testatus.Et res pervulgata est, Euphorbi Clypeum detraxisse summo Templi poste Pythagoram, se eundem sub eius persona illic Troianis temporibus fixisse memorantem. Sic aurei Clypei honoris ergo Numinibus dedicabantur, ob res feliciter gestas, uti in libris Maccabaeorum legere est. Et bellô Achaicô confectô Clypeos XXI. dedicâsse, in Templo Iovis Olympii L. Mummium, scribit Pausan. l. 5. Idem de Lucii et Caii Caesarum clypeis observat Xiphilinus, ex Dione. Vide quoque Liv. l. 34. c. 52. l. 33. c. 10. et 41. l. 38. c. 35. etc. In eorundem dedicationibus epulas datas civibus, docent Inscriptiones aliquot veter. 441. 7. 496. 4. Neque vero, solum intra Fanum, sed et extra, sub caelo nimir. alibique sub tecto, illos pependisse deprehendimus, apud eundem ibid. ut et statium, Theb. l. 2. v. 256.----- ----- celsam subeuntibus arcemIn gradibus summi delapsum culmine templiArcados Evippi spolium cadit aereus orbis etc.Uti vero gloriosum fuit clypeum multis vulneribus habuisse perfossum, summumque dedecus in pugna illum abiecisse: Ita unicus occisorum in acie Ducum honor erat, in Clypeo suo efferri; quo pertinet praeceptum Lacaenae matris, armantis filium in bellum profecturum, ἢ τὰν ἢ ἐπὶ τὰν τέκνον, Aut hunc, aut super hoc Fili; h. e. ut vel vivusintegrum a conflictu refertet, vel in eo ad suos referretur mortuus. Virg. l. 10. Aen. v. 506.----- At socii multo gemitu lacrimisqueImpositum scuto referunt Pallanta etc.Lapsâ dein Republicâ etiam consuetudo invaluit, ut Impetatores quoque inaugurati Clypeo insiderent, elevatique in eo Centurionum aut militum humeris, toti exercitui se praeberent videndos. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 14. inter haec, inquit, Gordianus Caesar sublatus a militibus, Imperator salutatus est. Idem de Graecis Imperatoribus, narrant Curopalates, de Offic. Aulae Constantinop. Ian. Zonaras, Annal. 3. Niceph. Gregoras, Hist. Rom. l. 3. et 4. Niceph. Choniates etc. etiam de Canninefatibus Tacit. l. 4. Hist. c. 15. Impositus scuto, more gentis et sustinentium humeris vibratus,Duxelititur. De Gallis Ado Viennensis, in Chron. aetat. 6. Sigebertus contra Chilpericum fratrem, more gentis clypeo impositus, Rex constituitur: quod de Clodoveo quoque habet Gregor. Turonensis, Hist. Franc. l. 11. etc. Imo et virorum Nobilium tumulis iam olim scuta, ac proin eorum, quibus illa decorari solebant, armorum insignia, appendi consuevisse, quod hodieque sit, discimus ex LL. Henrici I. Angliae Regis, ubi Clypeus sepulchris Militum appensus, occurrit, c. 83. Hinc Baldrici distichon in Scutum Raherii,A domino viduata tuo iam parma quiesce,Cui para Raherio nullus erat dominus.Sed et, ut arma mortui sepulchro imponerentur, antiquissimis temporibus fuisse in usu, notum ex illo, l. 6. Aen. v. 232.At pius Aeneas ingenti mole sepulchrumImponit, suaque arma viro etc.Unde Clypeus, pro praeogativa ac dignitate, in Speculo Saxon. l. 1. art. 3. §. 2. Item pro familia nobili, apud Matthaeum Parisium, A. C. 245. et Car. du Fresne, Notis ad Cimamum, p. 451. etc. Porro inter praemia Clypei fuêre, ut videmus apud Statium, Theb. l. 6. v. 644.Finiti cursus, operumque insignia praesto,Arcas equum dono, Clypeum gerit improbus Idas.Eque tenuiora, exemplô Virgili, qui artificiose licet elaboratum pelli leonis poftponit, l. 5. Aen. In Iunoniis praesertim Ludis qui Argis celebrabantur, Aerei Clypei donabantur victoribus, unde Α᾿πίδα Η῞ρας vicisse dicebantur, et agon ipse Α᾿πὶς εν Α῎ργει. Vide quoque infra Orbes aenei. Etiam in Sacris adhibiti Magnae Matris, a Corybantibus et Curetibus, quos ensibus pulsâsse Clypeos aut alia arma, discimus ex Claudiano, de Proserpinae Rapt. le 1. v. 209.Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant,Conticuêre chori. Corybas non impulit ensem,Non buxus, non ara sonant -- -- -----Cuiusmodi sonitus voces Daemonum esse, aeti coniunctorum, opinabatur Pythagoras, uti habet Porphyrius, nomine malchi, in eius Vita etc. Quam in rem vide plura, apud Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium passim, Thom. Dempsterum, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. paralipom. ad c. 10. Alios. Nec omittendus mos vetus militaris hastis clypeos quatiendi, apud Macedonas, usitatus, teste Curtii Supplem. l. 10. c. 7. Romanos apud Polybium, l. 15. c. 12. ubi hunc patrium morem vocat, alios. Vide Amm. Marcellin. non unô locô, inprimis, l. 14. c. 8. ubi Lindenbrogium vide. Ad terrorem scil. faciendum, ut indicat ex Polybio Liv. l. 28. c. 29. Quem proin ut initum redderent Persae, equos suos adsuetudine ad strepitum hunc fragoremque audiendum condocefecêre, teste Aelianô, Histor. Animal. l. 16. c. 25. qui et venatoribus elephantorum eundem concrepaudi arma morem in usu fuisse, docet, l. 8. c. 10. apud Freinshemium ad Curt. d. l. Fuit autem Clypeus, non quadratus, quemadmodum scutum, sed rotundus, ex aere factus, minor scutô, dequo videre est Ald. Manutium, de quaesitis per Epist. l. 2. Ep. 6. nec apud Romanos aliis, quam ex prima Classe civibus, Clypeum in bello gestare licebat, cum secundariis scutum eius vicem suppleret. Adde Car. du Fresne, Glossar. et quaehîc passim, de Cetra, Parma, Peita, Scuto etc. item voce, Arma plena, Aspis, Buccula, Cenchri, porro ubi de Clypeos detrahendi more: uti de Clypeo Arthuri Britonum Regis infra voce Priwen. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.